- CAPRIPEDES
- CAPRIPEDESGraece Αἰγίποδες et Αἰγιβάται, commune epitheton Panum, Silvanorum et Satyrorum, apud Poetas, quamvis alias hi inter se diversi sint. De Panibus, Poeta,Capripedes calamo Panes hiante canent.Silvanus similiter, cum cupresso, quam ferebat cum radice avulsam, pingi solitus, Graecis Αἰγίπαν dicebatur, teste Plutarchô, vide Poinium, l. 15. c. 20. Sic et Satyri, quamvis nec fistulam, nec pedum, nec pellem pantherinam, nec coronam ex pinu gestabant,ut panes vel Fauni, coetera tamen similes erant, cornua videl. et pedes cruraque ad instar caprarum: Unde et Capripedes Satyri Lucretio, l. 4. v. 581. et Horatio, l. 2. Carm. Od. 19. v. 4. indigitantur, et passim αἰγίποδες et κεραςταὶ Graecis appellantur. Ad quorum Capripedum similanda crura ὑπόξυλα et arida, Grallatores crura lignea, h. e. ligneas perticas cum furculis, πανικὰ quoque dictas, Auctori Glossarum, gestabant. Festus, Grallatores ---- ut in saltatione imitarentur Aegipanas adiectis perticis furculas habentibus, atque in his superstantes, ob similationem crurum eius generis gradiebantur, utique propter difficultatem consistendi. Coeterum quid Pedibus Caprae, in fabula Panis (quô nomine Universum indigitari constat) indigitatum voluerint Veteres, his explicat Verulamius: Acutissima, inquit, est allegoria de pedibus caprae, propter ascensionem corporum terrestrium, versus regiones aeris et caeli, ubi etiam pensilia fiunt et inde deiciuntur magis, quam descendunt. Capra enim animal scansorium est, eaque in rupibus pendere atque in praecipitiis haerere amat. Similiter etiam res, licet inferiori globo destinatae, faciunt, idque miris modis, ut in nubibus et meteoris manifestissimum est. Imo non sine causae Gilbertus ---- dubitationem iniecit; Num non forte corpora gravia, post longam a terra distantiam, motum versus inseriora paulatim exuant. Vide eum de Sapientia Veterum in Panis fabula, et plura de his Capripedibus, apud Salmas. ad Solin. p. 413. et 414.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.